De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Sic sunt, sacratissimi imperatores, elementa a perditis hominibus consecrata. sed adhuc supersunt aliae superstitiones, quarum secreta pandenda sunt: Liberi et Liberae, quae omnia sacris sensibus uestris specialiter intimanda sunt, ut et in istis profanis religionibus sciatis mortes esse hominum consecratas. Liber itaque Iouis fuit filius, regis scilicet Cretici. hic cum fuisset adultera matre progenitus, nutriebatur aput patrem studiosius quam decebat. uxor Iouis, cui Iunoni fuit nomen, nouercalis animi furore commota ad necem infantis omnifariam parabat insidias.