De errore profanarum religionum
Firmicus Maternus, Julius
Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.
dicant mihi: quid hoc frugibus profuit, ut fetus suos annuis ululatibus semirnent, ut strati funeris calamitatibus ingemescant, quod dicant physica ratione compositum? lugetis et plangitis et luctus uestros alia ratione celatis. nouit agricola quando terram aratro dimoueat, nouit quando sulcis frumenta committat, nouit quando maturatas solis ardoribus colligat segetes, nouit quando tostas terat fruges: haec est physica ratio, haec sunt uera sacrificia, quae ab sanae mentis hominibus annuo labore complentur: hanc simplicitatem diuinitas quaerit, ut homines in colligendis fructibus ordinatis temporum legibus seruiant. cur huic ordini miserae mortis figmenta quaesita sunt? cur celatur lacrimis quod celari non debuit? unde confiteantur necesse est haec sacra non in honorem frugum, sed in honorem esse composita mortis alienae.