De errore profanarum religionum
Firmicus Maternus, Julius
Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.
o misera et caduca mortalitas! ut regibus tuis per annos singulos funestas mittas inferias, neglecto Deo summo, qui omnia diuina artificii moderatione composuit, et spem tuam perdis et uitam, nec ostensi tibi luminis splendore corrigeris nec recuperatae libertatis quaeris insignia nec spem redditae tibi salutis agnoscis nec ex paenitentia praeteritorum criminum indulgentiam postulas.
frustra tibi hanc aquam quam colis putas aliquando prodesse: alia est aqua qua renouati homines renascantur. hanc aquam, quam colis per annos singulos, uis alia decoctis uenarum meatibus siccat aut certe funestus regis tui sanguis inmaculat: illam quam despicis ignitam, uenerandi spiritus maiestate decoratur, ut ex ipsa per ueteres conscientiae cicatrices credentibus hominibus salutaris sanitas inrigetur.
sed in his funeribus et luctibus, quae uera sunt funera, quae facta sunt, quorum extant hodieque reliquiae — nam et sepulchrum Osiridis hodieque in Aegypto est et cremati corporis reliquiae cernuntur — defensores eorum uolunt addere physicam rationem, frugum semina Osirim dicentes esse, Isim terram, Tyfonem calorem: et quia maturatae fruges calore ad uitam hominum colliguntur et diuisae a terrae consortio separantur et rursus adpropinquante hieme seminantur, hanc uolunt esse mortem Osiridis, cum fruges recondunt, inuentionem uero, cum fruges genitali terrae fomento conceptae annua rursus coeperint procreatione generari.
pone hanc ueram esse sacrorum istorum rationem, pone propter fruges uota reddi numinibus: quid addis incestum, quid [*]( 2 quaerere addidi: om. P, repperiri (sic) additum m. rec. sup. lin. in P, inuenire Bursian; cf. p. 78, 10 et 13 sqq. 5 artifici P 8 paenitentia P: poenitentia edd. et sic semper 9 aqua quã. P 12 funestis a 13 commaculat a 1\\ illam quam dispicis ignitam P, illa quam despicis ignita edd. at cf. c. 18, 6 illum quem despicis pauperem largus et diues est et u. Oron. Obseru. in scrippt. eccles. c. 14 16 uera Bwrsian: ueraeP, uere a II fort. quia facta sunt 18 hodie quoque a 21 et Wowerus: ut Pa JJ homini a II colligunt.. P 22 diuisae om. a (uocabtdum in cod. rasura facta fere euanuit) 24 recondunt Reifferscheid: reddunt Pa, condunt J. Fr. Gronouius, recidunt Oehler II genitali Woioerus: genitalis Pa 25 fomento P ut coni. Wowerus: frumentoa II annuaP: omnia a, Jj caperintP 27 adulterum P )
ad substantiam generis humani haec omnia diuina summi Dei liberalitate donata sunt: agendae sunt summo Deo gratiae propter hoc, nec est summi Dei lugenda largitio. deflete potius quod erratis et errorem uestrum restauratis semper luctibus plangite: nolite annuis sacris quaerere funus alienum: uestris potius funeribus parate solacia per annos singulos.