De errore profanarum religionum
Firmicus Maternus, Julius
Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.
sed et in ipso simulacro sicut in ceteris ex assiduis sacrificiis immundi daemonum spiritus colliguntur: nihil enim operantur uictimae et cruor ex assidua pecndum caede profusus nisi ut daemonum substantia, qui diaboli procreatione generantur, ex isto sanguine nutriatur. nam ista esse Porphyrius, defensor simulacrorum, hostis dei, ueritatis inimicus, sceleratarum artium magister, manifestis nobis probationibus prodidit. in libris enim, quos appellat περὶ τῆς ἐκ λογίων φιλοσοφίας, maiestatem eius praedicans de infirmitate confessus est. in primis enim librorum partibus, id est in ipsis auspiciis † positus dixit: Serapis uocatus et intra corpus hominis conlatus talia respondit.