De errore profanarum religionum
Firmicus Maternus, Julius
Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.
o facinerosae cupiditatis triste solacium! o hominum deflenda persuasio! o infelicis imitationis cruenta meditatio! scaenam de caelo fecistis et errantes animos per abrupta praecipitia crudeli calamitate duxistis, cum hominibus peccare cupientibus facinorum uia de deorum monstratur exemplis. sed in ista criminum lege, in ista confessione scelerum gratias agamus illis, qui etiam exitia et mortes deorum istorum nobis nescientibus prodiderunt, ut disceremus omnia per tot opstantes. fuit enim et aput ueteres, licet nondum terram inluminasset domini nostri Christi ueneranda dignatio, in spernendis superstitionibus religiosa constantia.