Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Quod diabolo relicto impietatis causa eius qui. orbem terrarum sui sub dicione ac potestate cum tenere putaret, *** postque uero Christo parente a nobis uiso et recognito, amissa falsitate parentis mendacissimi, iam ueri parentis Christi uestigia sequi omnis homo non moratur agnoscens. Cottidie per aenigma enim compleri cognoscimus prophetiam Hieremiae beatissimi ita dicentem: Clamauit perdix, collegit quae non parturiit, faciens sibi diuitias non cum sapientia, in medio dierum derelinquent eum, et in postremo erit insipiens,