Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Et iterum: Quod non derelinquis animam meam in infernum. Et iterum: Conuertere anima mea in requiem tuam. Et iterum: Anima mea conturbata est ualde.

Et iterum: Ita desiderat anima mea ad te, deus. Et iterum: Benedictus dominus, qui fecit animam me am. II Illud itaque filosoforum inanes sententiae aderunt, non scriptura diuina ita praedicat.

Alia est heresis quae pecudes, serpentes et aues rationabiles arbitratur esse ut homines, sicut Manichei et Gnostici perditi et quidam de poetis et filosofis Stoicis uanissimi suspicantur, ignorantes quod homo rationabilis intellectum habet animi de deo, id est scire posse de deo et credere, sensum autem habet corporis <.communem> cum pecudibus quippe et ceteris aliis similibus,