Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Et quod habenti [*]( 1 Gen. II 7 18 Psalm. CXVIII 73 20 Psalm. L 13 23 Gen. II 7 ) [*]( 2 et om A 6 animam A 7 flagile Al sic immisso] sic im in ras A 9 <quod> addidi] ut add Sichardus 11 iJ est om A 14 spiritali<*> ] et spiritalis Sichardus est spiritali AB fing A 15 collata B 16 impotens B tradio A 18 inquit A inquid domine B 23 heresis B anima A 24 datum A 25 iudieari B )
Qui ergo inspirauit facto homini habenti animam Adae, ipse et postea inspirauit beatis apostolis habentibus animam, ut cognoscatur quod per ipsum cuncta facta sint et sine ipso nihil factum sit.
Nullius ratioms est ltaque ut uelit quis aestimare inspirationem esse animam, cum facta cognos citur anima, quae sub legis condicione posita iudicio obnoxia repperitur, de qua ait: Nolite timere eos qui occidunt corpus. animam autem non possunt occidere, sed hunc timete, qui potest animam et corpus perdere in gehennam.
Inspiratio itaque non est anima, sed gratia dignitatis, de diuino spiritu a deo Christo perueniens omnibus, quam habentes et custodientes adiectionem accipiunt gratiarum, ut apostoli et prophetae et omnes iusti.