Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
et in carne maxime constitutus, in quo et eius humilitas enituit saeculo et inenarranda resplenduit bonitas et condescensio fragilitatis humanae, in tanta copiosa clementia ac liberalitate ut generi manifestaretur humano, haec ita dignatus est operari atque loqui pro nostra salute, ut nos scire de deo et capere et intellegere aliqua ex parte ualeamus.
Alia est heresis quae de caelorum diuersitate ambigit. Scriptura enim in primo die caelum et terram factam declarat duo haec elementa, secundo die firmamentum aquae factum, et nihilominus et ipsum firmamentum caelum appellatum fuisse testatur.
Dauid autem dicit de caelis ita: Laudate dominum deum caeli caelorum, et aquae quae super caelos sunt. Siue ergo sex caelos, secundum Dauid, et septimum hoc firmamentum accipere quis uoluerit, non errat: nam Salomon tres caelos dicit ita: Caelum et caelum caeli.
Paulus aeque beatus apostolus usque ad tertium caelum se raptum confitetur. Siue ergo septem quis acceperit, ut Dauid beatus, siue tres, siue duo, non errat, quia et dominus ait: Pater qui in caelis est.