Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Cum ergo dicit misisse patrem, et missum fuisse filium, personarum causa dicit, ne quis aut ipsum <missum> patrem aut ipsum filium misisse aestimans *** quod ita non sentiens delirat Sabellius. Et ne iterum missus filius de caelo aestimetur non esse ubique cum patre, dixit quidem se missum a patre, ubique tamen se esse cum patre ostendit dicens: Pater, qui me misit, mecum est.

Non ergo separationem loci dixit, cum omnia et ipse filius compleat contineat cum patre et sancto spiritu: sed ut patris ueram personam, et filii talem qualem patris, et sancti spiritus sicut filii, ueram [*]( 7 Ioh. V 30. 37 VIII 16. 18 XV 26 XVI 7 11 Es. XL 18 13 Es. LV 9 22 Ioh. VIII 16 XVI 32 ) [*]( 1 est enim B enira A 2 et inenarranda B 3 districtione A 5 et inuisibilis A inuisibilis B 6 tamen A non tamen B ac sensu A ascensu B 7 mortalis A non om B 9 locis A 10 h§reticos B 11 deo B dm A 12 fecistis B 13 extiderunt nonnulla 14 sensus uestri et om A 15 meis om A 16 Cum B Cui A mississe A et missum A emissum B 17 <mts«uw»> addidi 18 mtstsse] esse aestimet B: exciderunt ueluti in errorem incurrat mortiferum: non om B 20 ctl A in B _21 se esse A esse B 24 spd sco cum signis transpositionis B sco sps A 25 talem] lent in ras A qualis B )

54
credamus personam harumque trium personarum unam qualitatis substantiam, maiestatem et potentiam cognoscamus, haec ita docere dignatus est: