Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Non ergo dei naturalis passio et dolor talis in diuinitate eius gignebatur, sicut quidam aestimant: alioquin homo solum erat, non deus et homo, ut scriptum est: sed mysterium nostrae causa salutis aeternae consummabatur, quod ante fuerat nuntiatum a lege pariter et prophetis.
ALIA EST HERESIS QVAE DICIT ueluti triformem DEUM esse et compositum, ut quaedam pars patris, quaedam filii, quaedam spiritus sancti sit, atque ita credi debere adserunt, et hoc dicentes nesciunt nec intellegunt diuinae scripturae sententiam.