Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Neque ergo caro a diuinitate nec diuinitas a carne aberat cum caro pateretur humana naturaliter, et in hoc ipso permittente Christi diuinitate mysterium nostrae causa salutis consummabatur a domino, ut plena deuictio fieret inimici, ut, in quo uidebatur ut homo pati, qui deus erat in carne, non sibi sed nobis iam uinceret inimicum, nobisque ante deuictis in sui passione in eum credentibus uincendi potentiam aperiret eumque sequentibus caelestem gloriam ministraret.
Non ergo dei naturalis passio et dolor talis in diuinitate eius gignebatur, sicut quidam aestimant: alioquin homo solum erat, non deus et homo, ut scriptum est: sed mysterium nostrae causa salutis aeternae consummabatur, quod ante fuerat nuntiatum a lege pariter et prophetis.
ALIA EST HERESIS QVAE DICIT ueluti triformem DEUM esse et compositum, ut quaedam pars patris, quaedam filii, quaedam spiritus sancti sit, atque ita credi debere adserunt, et hoc dicentes nesciunt nec intellegunt diuinae scripturae sententiam.
Triformem enim quandam dicentes substantiam multis blasphemant peius ignorantes, quod alter est qui misit, alter qui missus est. Ergo est uera persona patris, quae misit filium, et est uera persona filii quae aduenit de patre, et est uera persona spiritus quae a filio et patre missa est.
Trium itaque harum personarum una est ueritas, maiestas et [*]( 3 I Petro III 18 15 Ioh. I 14 19 exscripsit Augnstin. de naeres. 74 ) [*]( 1 manifestare A 2 natura om B* 6 hoc ipsa B ipso A 13 dei oin A dolos A 14 aestimant A Sichardus aestimabant B 15 scribtqm B 16 causae A consumabatnr A 19 haeresis B 20 quiclam pars A quidft filii A 23 quondam dicentis A . )
Inmensibilis est igitur haec trinitas et inuisibilis et inenarrabilis, quae fide solum cognoscitur, tamen expositione humanae uocis ac sensu mortali condigne non expromitur.