Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Neque ergo caro a diuinitate nec diuinitas a carne aberat cum caro pateretur humana naturaliter, et in hoc ipso permittente Christi diuinitate mysterium nostrae causa salutis consummabatur a domino, ut plena deuictio fieret inimici, ut, in quo uidebatur ut homo pati, qui deus erat in carne, non sibi sed nobis iam uinceret inimicum, nobisque ante deuictis in sui passione in eum credentibus uincendi potentiam aperiret eumque sequentibus caelestem gloriam ministraret.
Non ergo dei naturalis passio et dolor talis in diuinitate eius gignebatur, sicut quidam aestimant: alioquin homo solum erat, non deus et homo, ut scriptum est: sed mysterium nostrae causa salutis aeternae consummabatur, quod ante fuerat nuntiatum a lege pariter et prophetis.