Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed timete hunc potius, qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Errant itaque modis omnibus qui dicunt diuinitatem Christi esse natura passibilem, et impie sentiunt aut doluisse aut fleuisse aut ingemuisse; passio enim Christi est carnalis, < carne > naturaliter, non diuinitate dolente.
Ideoque non cognoscebatur a Iudaeis qui erat in carne passibili loquendo, qui de lege eis et prophetis deus ueras nuntiabatur, palamque in carnem uenturus praedicabatur, dicente propheta: Deus palam ueniet, et iterum idem propheta Dauid: Dominus pars hereditatis meae, et calicis mei. Qui est enim calix nisi eius passio?