Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Sol tunc septempliciter lucebit. Transeuntia ergo erunt elementa ad maiorem iam gloriam, inque ea permanenda cum hominibus, quamuis et ad nihiluih possit adducere qui fecit omnia dominus.
Sed in hoc est eminens Christi maiestas et potentia, quod ad gloriam maiorem eadem elementa transire promittit. Nam et apostolus elementa haec liquescere et ad nihilum uenire nuntiat pariter et prophetat.
Alia est heresis quae excalciatos ambulare debere homines adserit, quod Mosi, inquit, dictum est: Solue calciamenta tua, et quod Esaias beatus ita ambulauerit tribus annis: quae magis humana ac uanae superstitionis sunt, non traditionis sanctorum ac domini nostri Iesu Christi iussionis et imperii eius ac potestatis.