Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Fecit enim, ut ait Salomon, ex nihilo omnia ut possent esse quae non erant. Et in resurrectione hominum non pereunda semina, sed ad gloriam maiorem uenientia demonstrat, ut ait apostolus: Seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale: seminatur in corruptione, surgit in incorruptionem. Et ipse iterum apostolus beatissimus:

Expectatio enim creaturae [*]( 2 exaeripsit Augustin. de haeres. 67 4 Matth. XXIV 35? 6 Apocal. XXI 1 7 Psalni. CI 27 Hebr. I 12 9 Matth. XXIV 35 10 Es. LXV 17 LXYI 22 14 Iob IX 12 XI 10 18 Psalm. CI 27 19 Sapient. XI 25 20 Sapient. I 14 23 I Cor. XV 42 26 Rom. VIII 19 seqq. ) [*]( 3 mane Bl iha Â, om B 6 dictam A 9 terra A uerba— transibunt om A 10 facio B 12 annuntiat B 15 dicit A ergo si B 16 senserit A cognosces B 17 eam restaurandam intelleget B 19 ad B a A ... desunt nonnulla 20 solomon B 21 possent esse quae B possetis seque A et om A 25 surgit in incorruptionem om A 26 exspectatio B )

43
reuelationem filiorum dei expectat: uanitati enim creatura subiecta est non uolens, sed propter eum qui subiecit in spe futurae gloriae dignitatis. Propter quod et ipsa creatura, inquit, liberabitur a seruitute corruptionis in libertatem gloriaeIfiliorum dei, ostendens itaque ad gloriam filiorum <dei> processura elementa, id est homines cum hac ipsa uisibili creatura, cum dicit dominus: