Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alia autem est heresis, quae dicit mundum non mutari, sed in eo statu semper manere, etiam post domini nostri Iesu Christi de caelis praesentiam, cum ipse dicat: Omnia transibunt et mutabuntur.

Hoc autem non intellegunt mutationis causa elementorum dictum fuisse a domino, ut his mutatis noua creatura reformetur, quod et Dauid docet: Ipsi peribunt, inquit, tu autem ipse es in aeternum. Et dominus: Caelum et terra transibunt, uerba autem mea non transibunt.