Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Hoc autem facientes quasi prophetas beatos cupiunt imitari, quia ait Dauid beatus: Pone, domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis.

Et quia ieiuniis beati prophetae uacantes i silentium saepius commodabant, [*]( 8 Luc. V 38 6 II Cor. V 17 12 I Cor. XV 47 17 exscripsit Augustin. de haeres. 63 20 Psalm. CXL 3 ) [*]( 1 potibus Sichardus bachante3 A 2 furientes B (r in ras) 5 prope errant inseuire A alieni Sichardus] alii enim 8 aententiam] scientiam: conf. 114, 1 9 et ecce B 10 ut umbra Oehlerus et A et de B 11 omnium AI... excidit ueluti diuersa natura dissonantium 18 quid erat A 14 presentiam A 15 ac B hac A 17 imponentes B 18 et in labia B exercens A 19 qu\'astudill cõmorantes A £ 0 emitari B 21 beatus A propheta B 22 post ostium V litterae eras in B 23 uacante A commendabant editt )

40
inde usurpantes isti aestimant aliquid obseruare, Pythagoricam uanitatem potius quam prophetarum caelestem uitam et sapientiam sequi properantes.

Alii sunt Aquarii sic dicti, qui in sacramentis caelestibus offerunt aquam, non illud quod ecclesia catholica et apostolica facere consueuit.

Alii sunt heretici, qui prophetas cottidie adserunt et prophetias fieri praedicant, ignorantes legem et prophetas usque ad beatum Iohannem fuisse baptistam, finemque legis et prophetarum in Christi praesentia conpletum atque consummatum.

Alii sunt autem Coluthiani a Colutho quodam ita dicto in Aegypto, qui dicunt deum malorum non esse factorem. Econtra autem alter ei opponebat dicens deum malorum esse factorem, qui et ipse erat hereticus pariter, et cum utrique contentioni ferebantur inani, nescierunt potentiam rationis.

Scriptura enim deum facere bona et nihilominus et mala facere praedicauit, cum dicat propheta: Ego sum dominus, qui facio pacem, et creo mala. Et alter propheta: Si est, inquit, malities in ciuitate, quam deus non fecit.

Sed mala ista non natura esse dixit scriptura a deo facta, sed causis existentibus hominum scilicet, in lege peccan- [*]( 5 eoMcripsit Augustin. de haeres. 64 10 Matth. XI 18 15 exscripвit Augustin. de haeres. 65. 66 21 Es. XLV 7 22 Amos III 6 ) [*]( 1 pytagoricam A 2 unitatem B 9 cotidie B 11 iohannem beatum B 12 completum B 15 autem sunt B cholutho A 16 dicunt in ras A 17 ei B et A 19 ferebatur A 20 facere bona B facerebant A (guper t altera t posita et erasa) 21 face Ax Egs Al )

41
tium domino, quae sunt temptationes persecutiones diuersaeque angustiae quae deo permittente insurgunt peccantibus, sicut scriptum est: Quis dedit Israhel in direptione? nonne dominus, cui peccauerunt, et noluerunt in uiis eius ambulare?

Non autem fecisse mala deum natura dicit scriptura alicubi: Ecce enim, inquit, omnia ualde bona quae fecit deus, in libro Geneseos. id est creaturae mundi. Et alibi propheta dicit: Quoniam deus malum non fecit, neque delectatur in perditione uiuorum.