Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Filius autem cum sit uerus, oportet ut de diuina illa substantia patris genitus cognoscatur. Verus enim deus alio modo esse non potest filius unicus nisi sit de patris illa diuina substantia proprie genitus.
Sempiterna similitudo itaque filii est secundum opera, quia sicut facit pater, et filius similiter facit omnia de ipsius qualitatis diuina substantia genitus, quia de ipso natus est proprie sempiternus, non factus ex nihilo, ut homo et angelus aut creatura aliqua quae est < in > omnibus occidens.