Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Symmachiani alii discipuli istius eadem sentientes in omnibus, non sperantes iudicium, uitiis- saecularibus et carnalibus concupiscentiis praedicant seruiendum.
Paulus quidam fuit Samosatenus post hos in Syria, qui uerbum dei, id est Christum deum dei filium substantiuum ac personalem et sempiternum esse cum patre denegabat, prolatiuum autem, id est quasi aera quendam dicebat, non tamen personam uiuam filii sempiternam cum sempiterno patre credendam docebat.
Hic Christum hominem iustum, non deum uerum praedicabat, iudaeizans potius, qui et circumcisionem docebat; unde et Zenobiam quandam reginam in oriente tunc temporis ipse docuit iudaeizare.
Post istum Fotinus doctrinam eius secutus in omnibus similiter praedicabat, inque hoc mendacio perseuerans proiectus est de ecclesia Sirmiensium ciuitatis, a sanctis episcopis superatus. [*]( 18 Angastin. de haeres. 45: Filaster autem continuatim ponit ambos (». e. Paulum et Fotinum) sub singulis et propriis numeris, quasi hereses ll, cum dicat Fotinum in omnibus Pauli secutum fuisse doctrinam. ) [*]( 1 ultra A 4 istius in ras B 6 praedicans A 8 samosatenus B (us in ras) samostanus A in siria B syria A 9 subsumtiue ac personale A 13 patrem credendam esse docebat Â, sed esse expunctum 14 predicat a. a. ba A iudaizans B 15 docebant A regina iotiente A 8. a. n 16 iudaizare B ) [*]( XXXVIII. Filut. ) [*]( 3 )
SUNT ARBIANI ab Arrio presbitero Alexandriae ciuitatis, qui sub Alexandro episcopo bonae memoriae fuit et Constantino sancto imperatore bonae memoriae, dicens filium dei deo similem: