Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Nescitis, inquit, scripturas et uirtutes earum ignorantes: nam in die iudicii non nubent, neque nubentur, sed erunt sicut angeli. Et iterum apostolus dicit: Non est regnum dei esca et potus, sed iustitia, pax, gaudium in spiritu domini sempiternum. I

Alii post hos sunt heretici qui euangelium cata Iohannem et Apocalypsin ipsius non accipiunt. et cum non intellegunt uirtutem scripturae nec desiderant discere, in heresi permanent pereuntes,

ut etiam Cerinthi illius heretici esse audeant [*]( 14 Matth. XXII 29 seqq. 17 Rora. XIV 17 ) [*]( 1 die B dics A 2 nostri B non A 3 numerum B 4 computant A 7 chiliontae titarum B chilonitard A 8 qui A 10 tunc B cotidie B 11 immortalitatis B 12 affuturum B cum et A cum B 14 uirtutem B ignorantis B1 15 nubuntur B 16 sed erunt om A 17 pax A pax et B 20 Tractauit hoc caput Th. Zahn hist. canonis T. N. II p. 236 post hos sunt B sunt hoc sunt A 21 apocalypsim B 23 tUrba pereuntes-dicere ml in A omissa in marg inferiore addita sunt ut om A cerenthi A )

32
dicere *** et Apocalypsin ipsius itidem non beati Iohannis euangelistae et apostoli, sed Cerinthi heretici, qui tunc ab apostolis beatis hereticus manifestatus abiectus est ab ecclesia.

Manichei post hos de Persida a Mane nomine siue Turbone ita dicto surrexerunt, fomenta de illis perniciosa su-

mentes prioribus, qui duos deos, unum bonum et unum malum esse adserentes, et pugnam inter deum et deum esse praedicantes, et hominis quidem animam de deo esse proprie