Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Ait etiam post passionem non carnem surrexisse, sed de quattuor elementis.
id est de sicco calido umido et frigido accepisse Christum et in resurrectione iterum reddidisse elementis quae de mundo acceperat, eaque in terram dimisisse, ipsum autem in caelum sine carne ascendisse adserit. Sub apostolis itaque hae fuerunt hereses per ordinem.
POST DECII AUTEM PERSECUTIONEM fuit Tatianus quidam, discipulus sancti Iustini martyris, qui recessit a ueritate post passionem ipsius, doctrinamque tanti sancti ac beati martyris et magistri contempsit in omnibus, dicens Aeonas quosdam de caele fuisse prolatos, addens etiam hoc, Adam patrem . nostrum protoplastum non saluari.