Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Lucanus quidam post istum similia Marcioni statuens ac decernens, ut ille doctor ipsius Marcion, est in omnibus ementitus.
Fuit Apelles discipulus eius, similia in quibusdam Marcioni praedicans, qui interrogatus a quibusdam quo modo de fide sentiret, respondit: Non mihi opus est dicere a Marcione, ut duo principia adseram coaeterna:
ego enim unum principium esse praedico, quem deum cognosco, qui deus fecit angelos, fecit etiam alteram uirtutem, quem deum scio esse secundum, qui et uirtus dei est, quae fecit mundum.