Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Deque hoc accipiens interpretationem a sanctis presbiteris non adquiescebat ueritati, sed magis Cerdonis sui doctoris firmabat mendacium et iste similiter unum deum bonum et unum malum adnuntians;

Christum autem putatiue apparuisse, id est quasi per umbram, et passum eum fuisse umbraliter, non tamen in uera carne credebat.

Cata Lucan autem euangelium solum accipit, non alia euangelia, nec epistolas beati Pauli apostoli, nisi ad Timotheum et Timotheum;

quae enim de Christo dicunt ut de deo uero, praeterit, quae autem quasi de homine dicunt scripturae, ea accipit capitula, et neque Christum iudicem esse omnium confitetur.