Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Iesum autem saluatorem non natum adserit de uirgine, nec apparuisse in carne, nec de caelo descendisse, sed putatiue uisum fuisse hominibus, qui non uidebatur, inquit, uere, sed erat umbra: unde et putabatur quibusdam pati, non tamen uere patiebatur.
Marcion autem discipulus eius, genere Ponticus, de ciuitate Sinope, urbem Romam deuenit, ibique degens sceleratam heresim seminabat, atque interrogans presbiteros sanctos ecclesiae catholicae sensus sui eis erroris mortiferi proponebat, dicens ita: Quid est, inquit, quod in euangelio dicente domino scriptum est: