Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Dositheus quidam postea, Iudaeus genere, ausus est dicere secundum carnem solum esse uiuendum, in lege dei deque ea resurrectionem non sperans futuram

nec dei spiritum nec angelum esse credens nec futurum iudicium de lege atque prophetis expectans.

Sadducei post ipsum, a Saddoc homine Iudaeo qui hoc nomine uocabatur — qui discipulus fuit illius, qui et confirmauit hanc heresim, ut ex eo Sadducei dicerentur — secundum carnem aeque solum praedicant uiuendum, circumcidendum, corpusque baptizandum,

de lege autem diuina non aliud expectantes, Epicuream dementiam potius quam diuinae legis iura sectantes. De quibus et in euangelio scriptum est docente domino contraque hanc heresim pestiferam praedicante.

Alia autem est Pharisaeorum, quae resurrectionem futuram confitetur, legem accipit et prophetas, Christum autem expectant ut iustum hominem.

Hi iudaizant et euangelia non [*]( 23 Matth. XXII 23 ) [*]( 15 exspectans 22 exspectantes 23 euangelitl scribtum 28 exspectant 29 hii ) [*]( 1* )

4
accipiunt, et quaedam tempora Christo domino nostro esse contraria adserunt.

Alii autem Samaritani sunt a Samareo rege ita nuncupati. Alii autem aiunt a filio Canaan, qui hoc nomine Samareus uocabatur, a quo Samaritani sunt appellati. Isti legem accipiunt Mosi, id est quattuor solum libros, iudicium futurum non expectantes, resurrectionem negantes, Christum deum dei filium in lege et prophetis nuntiatum ante non credentes,

animam etiam inmortalem habere hominem iuxta legem non sentientes, solum autem hoc in corpore uiuendum esse putantes, resurrectionemque futuram in procreatione filiorum, quae in hoc saeculo fit cottidie, hanc aestimantes eamque praedicantes uanitatem, insensatis quippe pecudibus comparati, ut scriptum est in propheta: Homo in honore constitutus non intellexit, comparatus pecudibus insensatis, et similis eis factus est.