Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Cerinthus successit huius errori et similitudini uanitatis, docens de generatione itidem saluatoris deque creatura angelorum, in nullo discordans ab eo, nisi quia ex parte solum legi consentit, quod a deo data sit, et ipsum deum Iudaeorum esse aestimat qui legem dedit filiis Israhel.