Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Hoc autem malum adsertionis impiae quibusdam uanis et uaecordibus quasi uerisimile uidetur esse interdum, cum sit in omnibus contrarium et exsecrabile, cum propheta eum Dauid beatus ante et dominus saluator damnauerit, et beati apostoli sententiam domini aduersus eum confirmauerint edocentes.
Post istum Carpocras nomine surrexit, et ipse dicens unum principium, de quo principio, id est de deo, prolationes factae sunt, inquit, angelorum atque uirtutum: quae autem uirtutes deorsum sunt, fecerunt creaturam istam uisibilem ubi nos, inquit, consistimus.