Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alii autem euangelium consummationis et uisiones inanes et plenas fallaciae et somnia uidere diuersa adserunt delirantes.

Alii autem ab Iuda traditore instituerunt heresim, dicentes bonum opus fecisse ludam quod tradiderit saluatorem. Hic enim, inquit, nobis omnis scientiae bonae auctor extitit, per quem caelestia nobis mysteria manifestata sunt.