Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Et imponit uirtutibus illis nomina angelica, et ipse magiis uacans itidem multos imperitos decipit. Hominem autem ab angelis factum adserit: deum etiam uerum omnipotentem, et eum audet angelum dicere, et accepisse genus Iudaeorum in hereditatem, et eduxisse eos de terra Aegypti.

Hic ergo audacior factus, elatus est, inquit, aduersus ceteros angelos, et uolens in subiectionem habere alios, habuit contrarias gentes, quas commouerunt uirtutes inimicae eius.

Ideo et contra Iudaeos diuersae gentes, inquit, surrexerunt. Christum autem dicit quasi per umbram putatiue passum fuisse. Simonem etiam Cyreneum pro eo ad passionem uenisse adfirmat. Ipse enim, inquit, portauit crucem.