Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Scintillam itaque uolunt saluari, alia autem uirtutibus illis quae fecerunt dimitti ac derelinqui suspicantur.
Christum autem umbraliter apparuisse adfirmant, non carnem hominis ueram et animam accepisse, atque omnem oeconomiam mysterii saluato ris Iris ita complesse.
Post istos Basilides, ** qui et heresiarches dicitur a multis, quia de lege et prophetis et apostolis proponendo et loquendo, sentiendo autem aliter, iura uiolabat Christianae ueritatis.
Qui cum uenisset Aegyptum, docebat ita definiens: de innato [*]( 11 Gen. I 26 ) [*]( 4 factum et B factum esse A 6 inquit ipsorum B 7 lumen A lumen (in ras) dicunt B 8 inlominabit A 10 ipsius luminis B 12 ad A secundum B nostram falso additum esse adnotat Fabricius 13 impotens B 14 fecef B fecerant A 16 Scintillam-complesse om Ax, in marg inf add itaque B ////taq; A salnatori A alii A 18 affirmant B 19 oecbonomia A miste///ii A mysteriis B 22 ezcidit quidam snrrexit heresiarces A 28 quia B qui A 24 xpiana A 25 dicebat A )
Ipsi enim angeli fecerunt, inquit, caelum, post illos alii angeli fecerunt caelum *, ita ex aliis alii prolati fecerunt tertium caelum. Qui secundum ordinem: et alii, inquit, fecerunt trecentos sexaginta quinque caelos.
Et imponit uirtutibus illis nomina angelica, et ipse magiis uacans itidem multos imperitos decipit. Hominem autem ab angelis factum adserit: deum etiam uerum omnipotentem, et eum audet angelum dicere, et accepisse genus Iudaeorum in hereditatem, et eduxisse eos de terra Aegypti.