Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Qui et audebat dicere mundum ab angelis factum, angelos autem factos a <se> quibusdam sensibus de caelo praedito, eosque fefellisse *** genus hominum.
Intellectum autem quendam alium adserit esse, qui descendit in mundum salutis causa hominum, Helenam illam, inquit, quae in Troiano bello a poetis uanissimis edita nuntiatur.
Et uirtutes, inquit I, quae mundum fecerant, concupiscentia ductae illius Helenae seditionem monebant. Ista enim dans, II inquit, concupiscentiam..
piscentiam illis uirtutibus, et in figura feminea apparens, ascendere in caelum non poterat, quia uirtutes in caelo quae erant non eam permittebant ascendere; expectabat autem uirtutem aliam, id est Magi ipsius Simonis praesentiam, quae eam saluaret adueniens.
Ligneum etiam equum, quem poetae uanissimi dicunt in Troiano bello fuisse, per allegoriam adserit quod illa machina ignorantia erat uniuersarum gentium impiarum, cum constet illam Helenam, quae cum Mago erat, de Tyro meretricem fuisse, hancque eundem Simonem Magum fuisse secutum, et cum eadem diuersas magias diuersaque scelera perpetrasse.