Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Qui enim adheret Christo, unum corpus est, et qui immundo spiritui, unus consensus est. Et Achab rex Iudaeorum cum crederet Sedeciae et aliis falsis prophetis uerumque [*]( 1 Num, XXXI 8 Ios. XIII 22 4 I Reg. XXVIII 7 aeqq. 8 I Rex. XV 18. 19. 28 XXVIII 16-18 18 Sap. III 1 18 Sap. Sir. XV 14 22 III Reg. XVIII 21 I Cor. VI 16. 17 24 II Paralip. XVIII 9 seqg. III Reg. XXII 8 teqq. ) [*](4 excidit ueluti quae non recte sentiebat in Iadaeis pytonissa 6 pyton\'ssfi 7 <id> addidi 8 quia Oehlerus] qui ea 9 superstis 10 dei Fabriciw] ei 19 exciderunt fere haec: beati Samubelis animam ab inferis excitasse Pythoniasam adserant ita edocent aberrantes cum ecriptura quae nuntiauerit de Saul rege, spiritali scientia nuutiauit, deditum eum fui/ilse impietati 23 unn] a in ras 25 sedechiae )
Ita enim interrogat dpminus inmundum spiritum, dicens: Quis seducet, inquit, regem Achab Israhelitarum, ut uadat in pugnam et ibi interficiatur? Et ecce inmundus spiritus aduenit dicens: Ego uadam et faciam. Et ait dominus ad immundum spiritum: quomodo id facies? Et ait inmundus spiritus ad dominum: Facio me quasi angelum lucis et uerba similia eloquar, et ducam eum in proelium, atque ibi eum deseram, et sic morietur. Et ait dominus ad eum: Vade, sic facies. Ideoque et apostolus ait: Non magnum est, si et satanas transfigurat se uelut angelum lucis, cum ipsius satellites transfigurantur.
Et ita decipiunt multos uisu, uerbo aut persuasione non alterius rei quippe, nisi quasi similis et ueri; ut, cum uerbis ueluti similibus et uisibus quasi bonis et non malis in tempore uolunt credere atque eis inherere homines, ineuitabilem aeternae mortis incurrant sententiam, diuersisque post exitum corporis poenis et cruciatibus pessumdentur. Quod et regi Iudaeorum illo tempore periculum superuenit, quod falsis magis quam ueris dei prophetis credere maluisset.
Est heresis in Iudaeis quae Asthar et Astharoth post Mosi defunctionem successionemque Hiesu filii Naue colentes ad captiuitatem gentilium tradebantur. Nam Asthar et Astharoth homines et feminas figurasque eorum colebant, quae nomina [*]( 6 11. 88. 19 seqq. 16 II Cor. XI 14. 15 28 uide supra ad XVII 18 eloqua Bx praelium 22 sentis Bl 23 pesBamdenter 28 mosi] super o posuit i m 2 )