Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Lex itaque admonitio mandati est, quae et coniungitur secundum fidem colendae trinitatis, et iterum separantur quaedam eius propter Iudaicam et carnalem iustificationem, cum et prophetae illa destruxerint antea et saluator abiecerit et apostoli uetuerint circumcidi homines. Lex itaque de mandato causa cogente carnali descendit ad tempus, gratia autem Christi, id est mysterium incorporationis et passionis et resurrectionis fideique eius et ascensionis in caelum ante leg\'em a iustis omnibus t noscebatur et quaerentibus et capientibus non celabatur, ut Enoc et Noё et Melchisedech, ut Iacob et aliis iustis ac beatissimis patriarchis, et ceteris qui ante legem Mosi uixeraut, sub mandato scilicet constituti atque in omnibus iustificati a domino.