Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Unde ea litterae in medio est posita inter mandatum et gratiam; quae si intellegitur, de Christo consentanea in multis accipitur: si autem in carnali iustificatione quis saluari putauerit, abicienda decernitur, cum de patre et filio et sancto spiritu ante legem, id est ante tria milia annorum et septingentos annos, iusti priores illi sub mandato uiuentes ac beatam trinitatem colentes et suis filiis tradentes cognatisque, et saeculo praedicabant mysteriumque Christi domini de ipso mandato antiquissimo nuntiabant.
Lex itaque admonitio mandati est, quae et coniungitur secundum fidem colendae trinitatis, et iterum separantur quaedam eius propter Iudaicam et carnalem iustificationem, cum et prophetae illa destruxerint antea et saluator abiecerit et apostoli uetuerint circumcidi homines. Lex itaque de mandato causa cogente carnali descendit ad tempus, gratia autem Christi, id est mysterium incorporationis et passionis et resurrectionis fideique eius et ascensionis in caelum ante leg\'em a iustis omnibus t noscebatur et quaerentibus et capientibus non celabatur, ut Enoc et Noё et Melchisedech, ut Iacob et aliis iustis ac beatissimis patriarchis, et ceteris qui ante legem Mosi uixeraut, sub mandato scilicet constituti atque in omnibus iustificati a domino.