Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Dicebat enim de patnarchis et lege beatum accipere Esaiam, ut ab eis doctus forti animo Christi carnalem praesentiam praedicaret. Ignem etiam quod ait accepisse angelum et purgasse ipsius labia, utique diuini spiritus ei gratiam ostendebat concessam a domino, ut ait: Ignem ueni mittere in mundum: quam uolo ut accendatur ocius. De forcipe autem, id est de ferro, de inuicta natura eius atque diuina quippe dicebat potentia, quod corpus Christi diuino spiritu diuinaque potentia in utero sanctae uirginis creatum atque consummatum est, sicut scriptum est: S p Spiritus sanctus superueniet super te, et uirtus dei [*]( 15 Luc. XXIV 25 22 Luc. XII 49 27 Luc.. I 35 ) [*]( 1 nam in ras B cum de om B 2 <dicit aut de Seraphin> addidi 3 peragras A t; diuersas B2 diuesas B\' diuisas A dimittant A defecer B\' 8 Christi quippe dootrinas A quippe Christi doctri. nam B annuntians B 10 allaturus B 13 xpi B set A 14 ut] et 17 affutura B comsummari B 18 decebat B de om B 19 ductus B 25 quod-potentia om A 27 scribtum B 28 super A in B )