Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Nam quod inuisibilis et incapabilis sit diuina qualitatis naturae substantia in lege et prophetis ostenditur, Iohanne dicente: Deum nemo uidit umquam . Non dixit: (non credidit\', sed: (non uidit\'. Ergo dominus credendi potentiam et confitendi solum fiduciam tribuit, ut uirtus eius inenarranda in carnali fragilitate manifestata nosceretur: quod et dominus ubique fidem suam praetendit hominibus, quam et ipse ante dederat, posteaque in sua praesentia confirmauerat.
Chernbin autem et Seraphin quadriformia, id est leonis, uituli, hominis! et aquilae, diuersa sunt sanctorum pariter uirtutumque certamina fortiora praecellendae eorum uariaeque dignitatis, patriarcharum quippe et prophetarum, sacerdotum atque apostolorum itidem cum martyribus sociata, ut, in quibus ante tanta fides et dilectio Christi exuberans noscebatur, inpar autem doctrina in quibusdam postea cogente causa temporis cernebatur, non inpar tamen fidei ac certaminis gloria in coniunctione diuersae uirtutis monstraretur a Christo concessa atque condonata inque omni Christianorum populo nosceretur;
ut, quod uidere non possumus nec humanis condigne sensibus definire, corde credentes atque ore confidentes his duarum pennarum uirtutibus non desinamus Iudaeis et gentibus hoc gaudii praedicare atque his sublime uirtutibus euolare, sperantes caelestia, ubi Christus est dominus, ut ait apostolus, inque hac sententia salutem perpetuam posse consequi non dubitantes, docente eodem: Quod si credideris in corde tuo et [*]( Ii Ioh, I 18 12 Ezech. I 5 seqq. Apocal. IV 6segg, 2lS Colose. III1 28 Rom, X 9. 10 ) [*]( 4 diuinae qualitatis natura et substantia Sichardus 8 in inllenarranda incarnalis B (n traaa) inenarranda camali Sichardue 12 leonit Sichardus] leones 14 dignitatill Sichardus] dignitates 18 canebatur 23 confitentes Sichardua] confidentes pennarum Sichardus] pinnarum 24 desinamne Sichardus] desinib: 23 sublimes Sichardus 26 hac Sichardus] hanc )
Unde ait de Christo domino quod eius qualitatis diuina substantia non in uisione et mensura aut compositione consistat in aliqua, sed in fide uirtutis atque confessionis nostrae exuberans consummatur. Quae latitudo et longitudo, altum atque profundum sit, scire, inquit, eminentissimam et inconprehensibilem Christi dei gratiam atque potentiam, non eat humanae fragilitatis ** potenter expromere, sed in fide atque per fidem facile posse contingere docuit quod mens hominum non praeualet enarrare.