Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Nam quod inuisibilis et incapabilis sit diuina qualitatis naturae substantia in lege et prophetis ostenditur, Iohanne dicente: Deum nemo uidit umquam . Non dixit: (non credidit\', sed: (non uidit\'. Ergo dominus credendi potentiam et confitendi solum fiduciam tribuit, ut uirtus eius inenarranda in carnali fragilitate manifestata nosceretur: quod et dominus ubique fidem suam praetendit hominibus, quam et ipse ante dederat, posteaque in sua praesentia confirmauerat.