Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

quia, Virtus, inquit, in infirmitate, in similitudine et aenigmatibus, perficitur, atque inuenitur. Cumque tanta inmensitas dei dicitur atque nuntiatur, duabus pennis, id est a Cherubin et Seraphin, lege atque prophetis canitur et praedicatur. Duarum etiam pennarum clamatio die nocteque, id est et hic et in futuro, cordis quippe credulitas hominum atque oris confessio non desinens inuenitur, cottidie resonando quae et tunc canebatur ab angelis atque ab hominibus praedicabatur in saeculo; ut, quod [*]( 6 Psalm. LXXVn 2 Matth. 1m 35 7 Psalm. CXVIII 18 8 Galat. I 16 20 II Cor. XII 9 ) [*]( 1 auferetnr SicharduaJ aufertur 8 parabolis sichardus 9 reuelabit de om Bt 10 pennae sichardus] pinnae 14 aestimaretur] monstrabatur B monstraretur Sichardus 15 latitudo Sichardus] altitudo inneniri SicharduaJ inuenire 23 pennis SicharduaJ pinnis 24 pentaram Sichardus] pinnarum ) [*]( 9* )

132
uidere in excelso, profundo, lato atque longo non poterant, corde credentes, atque ore confitentes, indesinenti uoce cantantes omni tempore laetarentur.

Nam quod inuisibilis et incapabilis sit diuina qualitatis naturae substantia in lege et prophetis ostenditur, Iohanne dicente: Deum nemo uidit umquam . Non dixit: (non credidit\', sed: (non uidit\'. Ergo dominus credendi potentiam et confitendi solum fiduciam tribuit, ut uirtus eius inenarranda in carnali fragilitate manifestata nosceretur: quod et dominus ubique fidem suam praetendit hominibus, quam et ipse ante dederat, posteaque in sua praesentia confirmauerat.

Chernbin autem et Seraphin quadriformia, id est leonis, uituli, hominis! et aquilae, diuersa sunt sanctorum pariter uirtutumque certamina fortiora praecellendae eorum uariaeque dignitatis, patriarcharum quippe et prophetarum, sacerdotum atque apostolorum itidem cum martyribus sociata, ut, in quibus ante tanta fides et dilectio Christi exuberans noscebatur, inpar autem doctrina in quibusdam postea cogente causa temporis cernebatur, non inpar tamen fidei ac certaminis gloria in coniunctione diuersae uirtutis monstraretur a Christo concessa atque condonata inque omni Christianorum populo nosceretur;