Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Unde ait de Christo domino quod eius qualitatis diuina substantia non in uisione et mensura aut compositione consistat in aliqua, sed in fide uirtutis atque confessionis nostrae exuberans consummatur. Quae latitudo et longitudo, altum atque profundum sit, scire, inquit, eminentissimam et inconprehensibilem Christi dei gratiam atque potentiam, non eat humanae fragilitatis ** potenter expromere, sed in fide atque per fidem facile posse contingere docuit quod mens hominum non praeualet enarrare.