Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Nam si de pane quidam aliquis dixerit, rationis interdum est quod ei corui adtulerint; de carnibus autem incongruum repperitur. Nam in hoc crudelitas beluina hominum insequentium beatissimum prophetam ostendebatur, in auibus autem, id est coruis, tanta mansuetudo et lenitas monstrabatur, ut, a quibus auibus humana aberat ratio, qui non erant dei imagines rationabiles, sed aues sicut percudes sensibiles creatae solummodo, in eis autem auibus, ad obprobrium hominum, Iudaeorum regisque ex uoluntate pessima insequentium prophetam, agnitio et sensuum lenitas insita monstraretur in opera tanti ministerii, quod beato prophetae cottidie ministrabatur, ut in. eis auibus magis inueniretur esse ratio quaedam lenitatis motu quodam a deo concessa uelut rationabilis.