Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Israhel autem secundum legem currens, ut scriptum est, ad legis uirtutem peruenire non potuit, quia non ex fide, sed ex operibus currere properabat. Iacob enim dicit quod ipse erit spes gentium, non Iudaeorum. Oportet ergo gentes credere uniuersas primum, tunc demum ab ipsis gentibus Iudaeos discere ac doctrinam Christi domini de lege et prophetis audire, atque ita adquiescere ut compleatur: Donec plenitudo gentium intret, et sic omnis Israhel saluabitur, sicut scriptum est. Et alter propheta ait: Aufer ab eis cor lapideum domine, et da illi cor carneum. Et dominus: Si isti tacuerint, lapides clamabunt.