Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
isti legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, et cetera. Quod etiam ait dominus Petro quia caro et sanguis non illi reuelasset, sed pater qui in caeli est, fidem quippe domini saluatoris ostendens. Ideoque et ipse iterum dominus: Si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit, inquit, in regnum caelorum. Et iterum in lege:
Qui dixerunt patri et matri \'Non nouimus uos\', isti custodierunt mandatum meum <cum> dicit dominus, non genituram parentum odiendam utique, sed impietatem eorum paganam spernendam atque damnandam esse modis omnibus *** conlaudabat, cum dicat: Si quia non renuntiauerit suis omnibus, non erit dignus in regno caelorum. Hic igitur beatus.
Melchisedech, cum de alienigenis, id est Cananeis impiis fuisset editus, contempta impietate parentum, cum capax legis diuinae caelestis esset suo studio ut dei imago, inquisito Christi mysterio, contemptis impiis parentibus, non solum cognoscere Christum dominum ante in mandato, insuper etiam eius caeleste mysterium meruit intuens et intellegens celebrare. Ideoque et apostolus baptizatis dicebat :
Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. Duorum igitur populorum . [*]( 3 Rom. II 14 7 Matth. XVI 17 10 loh. III 5 12 Deut. XXXm9 17 Luc. XIV 33 25 Rom. VITI 9 ) [*]( 1 aduertentes aposto ....., ...... minum Olitteris deletis 4 habebant C 5 faciunt om 01 6 scribturn B 7 cetere 0 11 inquid B 13 custodio et 0 14 (cum) addidi 15 impietate 0 spemendam om C 16 adq: C deesse multa apparet collaudabat B 19 melchisedec 0 kananeis 0 fuisse A 20 contemta C\' impietatem B 21 suo A & suo C (s supra s posita) e suo B 22 misterio 0 contentis C 23 in om A madato 01 eam C 24 cęlesti C 25 ideo A 26 duorum igitur fere euanuit in C )
ut nos uiuimus et celebramus in omnibus, Iudaeorum autem in figura Abrahae <appareret) circumcisio, Christi quippe fidei subdita, caelestique eius inseruiens mysterio salutari, ut Abraham beatus Melchisedech sacerdoti magno erat subditus, ! cui insuper etiam decimas de suis facultatibus offerendo non dubitaret ** et ut regi atque sacerdoti dei, quomodo nunc Iudaeorum indocilitas subiecta nobis est ut uelit ediscere atque a nobis de lege et prophetis Christi mysteria paulatim agnoscere atque in eius passione caelestem sperare scientiam de lege pariter et prophetis.