Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Sunt quidam heretici legentes in Genesi de Melchisedech sacerdote atque rege, qui erat in Salem ciuitate tunc temporis ita nominata sub Abraham beatissimo patriarcha, de quo ait scriptura, sine patre, sine matre eum fuisse genitum, **t cum.
sit hoc contrarium ita sentire. Scriptura enim non de carnali eum generatione editum esse negauit, sed de iustis eum non genitum parentibus declarauit, qui naturali studio de mandato pristino ad tantam Christi peruenire meruit scientiam, ut, quae a parentibus suis! non audierat, proprio tamen studio maiora Christi mysteria per mandatum agnosceret offerenda, cum dicat dominus per prophetas: Ecce ego facio noua; et: Priusquam ueniant, adnuntiata sunt uobis; et: Nolite meminisse praeterita; quae in lege carnaliter dicta sunt.