Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Septuaginta enim duo dixerunt: Aduersus dominum, et aduersus Christum eius; Aquila autem: Aduersus dominum, et aduersum unctum eius. Et iterum: Ecce uirgo in utero, concipiet, et pariet filium, Septuaginta duo [*]( 10 Matth. XXII 30 12 inscriptio Psalm. VI et XI 22 Psalm. 11 2 (conf Origen. Hexapl. quae supers. ed. F. Field Oxon. 1875 II p. 88, 2, 2) 24 Ea. VII 14 (conf Field 1. s. p: 443, 1, 14) ) [*]( 1 et B terreetri A 4 octies B 5 annua om A octaua A octaui B 7 perfectionem d. 9 desperant Sichardus] desperarent 11 iusti Å huc A 12 annuntians B 14 sicut A septuaginta B 16 homines A Pontici Sichardus] pontifici 18 preter A 1 mississe add Az neceasitate B 19 putantur Sichardus] putarentur 20 intellexisse B ) [*]( XXXVIII. FUast. ) [*]( 8 )
Quae quidem si pio sensu lectionis accepta fuerint, quod fortis et potens nemo nisi Christus deus sit dei filius, recte intellegit: si autem de eo dubitat, abicienda et spernenda est talis editio. Unde Iudaei non Septuaginta duorum interpretationes habent, qui de patre et filio et sancto spiritu bene sentientes unam substantiam diuinitatem maiestatemque nuntiarunt, sed illius Aquilae, quia non ita recte sensit de filio dei, sed quasi de propheta nuntiauerit.