Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Neque enim deus laudem pecudum quaerit, quia non pecudes ad imaginem dei facti, sed homines rationabiles a deo sunt creati et ad hoc positi. Sed quia uisio est et prophetarum diuino spiritu praedicata, hic sanctorum populorum quattuor diuersae uirtutes diuersaque certamina nuntiabantur aduentura saeculo in diuersis doctrinis ac uirtutibus, in diuersitate sublimitate eminentiae;

quod leonis, uituli, hominis et aquilae w quorum diuersae doctrinae ac merita fulgentia praecurrebant, primum in patriarchis regalis auctoritas, in prophetis deinde scientiae caelestis fecunditas, in sacerdotibus labor fortis pertinax concertatio cerneretur: