Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Imago enim dei id est anima omnis hominis, facta ex nihilo: similitudo autem in fide uita nisi cognita fuerit a deo, appellari non potest dei imago similis. Cumque se esse plus aestimat aliquis, praesumptionis crimen incurrit potius quam meritum dignitatis sibi adquirit.
Nam cum haec peccans inuenitur anima et iudicio obnoxia detinenda cogno. scitur, quomodo esse potest haec dei naturalis imago, quae diuersis peccatis dinoscitur inseruire?
cum alia nulla esse potest naturalis imago dei diuina et patris propria, non angeli aut hominis, nisi Christi dei dei filii, qui natura proprietatis indiscreta paternae substantiae ac sempiternae imago sit, genita proprie, non positione seruitutis creata ex nihilo, ut homo et angelus.
Ideoque imaginem dei animam omnium paganorum, Iudaeorum, hereticorum, et omnium (hominum> [*]( 10 Gen. I 26 21 Hebr, I 3 ) [*]( 1 litterę iam A 2 scientiae A 4 saluatoris A 9 scriptura B 14 gratiam At 16 autem in fide et nita nisi B in fide uita si A 18 plus aestimat B pulsllli (a eraBa) estimat A 20 inuenitur anima B anime A 21 post.A. 23 post A 24: dei omA 25 indiscrete A 26 creatg A 27 dełl id est anima A omnium] hominum 28 <hominum) addidi )
Qui in iide, uita et bono opere permanentes angelorum caelestia merita in futurum consequi promittuntur, ut patriarchae, prophetae, sacerdotes, iudices, apostoli atque euangelistae et martyres, qui trinitati credentes et in uita praeclara permanentes angelorum gloriae copulari a domino nuntiantur.