Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
angelica dignitas, quae incorporati a one ac passione et resurrectione quippe est Christi credentibus aduentura, quae non temporalis, carnalis ac caduca erit, ut Iudaeorum secundum litteram, et aliorum talium pereuntium, in posterum autem nihil expectantium.
Propter quod dicit dominus: Operamini escam, quae non perit, id est ut credatis in me, quem misit pater meus. Ergo non Solomon de hac esca solum carnali dicebat, de illa autem praetermittebat, sed diuersam escam gloriamque sanctorum hominum nuntiabat, carnalem quippe primam uitae hominum in praesenti saeculo, postque mortem caelestem illam et angelicam dignitatem iustis et fidelibus aduenturam.
Hancque carnalem uelut uanam [*]( 10 Luc. X 42 12 Eccles. I 2 Iii I Cor. VII 31 22 Ioh. VI 27. 29 ) [*]( 1 pecorib; A insipientibus B salomon B 8 in ona A 4 si- Desse A 8 quippe om A 9 adaudiens B 10 marta A U aufer in fitł6 uerms AI tur add A2 13 praedicabit A. 18 angeli A 20 iudea eoru A 23 esca A 24 Ego B salomon B haec A 27 carnem A 28 et euangelicum J. 29 uelud A )
Est heresis quae de Canticis Canticorum ambigit *** ipsius itidem aestimans; non spiritu diuino, sed humanarum rerum causa ac uoluptatum hominibus ab eodem praedicata, cum caelestium rerum ueritatem humanae similitudini comparatam genus hominum docuerit, sicut scriptum est in euangeliis et ubique.
Christi itaque diu in am in carne praesenti am omnes ita docebat, ut amore diuino prouocaret, monitione mulceret, misericordia commoueret, flecteret bonitate.
Nam ut deus ostendebat, ut pater monebat, ut pastor pascuum demonstrabat, ut rex uincendo inimicum uestigia < sua> sequi ostendebat, ut sequentes suum fratrem, id est dominum Christum in came aduenientem, in triumpho inmortalis gloriae et caelestis meriti. cum eo pariter gratulentur.