Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Si enim et diues in hoc saeculo bene operatus fuerit, necesse & est ut et illic futurae uitae consortium consequatur. Sicut enim et haec terrestris esca a deo data est, ita et illa caelestis esca de lege desideranda est amplius, fides quippe Christi domini de lege et prophetis adueniens cupientibus gloriosa, quam magis Maria quam Martha elegerat, dicente domino maiorem sortem Mariam elegisse, quae non auferetur ab ea.

Ergo si dixit: Vanitas uanitatis est, quae in saeculo sunt, haec utique transeuntia praedicauit, propter futuram illam gloriam eminentem ac perpetuam, ut ait apostolus: Transit enim figura huius mundi et gloria. Si autem figura et uita et honor et dignitas mundi istius cessabunt et destruentur, illa quippe erit desideranda caelestis et

angelica dignitas, quae incorporati a one ac passione et resurrectione quippe est Christi credentibus aduentura, quae non temporalis, carnalis ac caduca erit, ut Iudaeorum secundum litteram, et aliorum talium pereuntium, in posterum autem nihil expectantium.