Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Est heresis quae stellas infixas putat esse in caelo, non de thesauris locisque absconditis atque a deo dispositis in uesperum iussu diuino repente procedere, statutisque horis suo lumini cursum ministeriumque.indictum agnoscere:
quod contrarium alienumque fidei catholicae inuenitur, si ita qui senserit, magisque paganae uanitatis et filosoforum inanis sententiae quam Christianae scientiae habere consortium demonstrabitur.
Scriptura enim omnipotentiam dei ita edocet, ut in breui e diuersis thesauris concurrere atque discurrere sidera nuntiauerit, ornamentoque caeli noctique lucisque causa ex parte sint a deo praestita atque commodata, diuersisque horarum